monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 107, 13
Respondebis: Quomodo haec omnia mulier saecularis, in tanta frequentia hominum, Romae custodire potero? Noli ergo subire onus, quod ferre non potes: sed postquam ablactaveris eam cum Isaac, et vestieris cum Samuele; mitte aviae et amitae. Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis impone. Nutriatur in Monasterio, sit inter Virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat Angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet. Et, ut caetera taceam, certe te liberet servandi difficultate, et custodiae periculo. MELIUS TIBI est desiderare absentem, quam pavere ad singula: quid loquatur, cum quo loquatur, cui annuat, quem libenter aspiciat. Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est. Trade comitem sanctitatis, futuram haeredem. Illam videat, illam amet, illam primis miretur ab annis , cuius et sermo, et incessus, et habitus, doctrina virtutum est. Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia; quae longo usu didicit nutrire, servare, docere virgines: in cuius corona centenarii quotidie numeri castitas texitur. Felix virgo, felix Paula Toxotii, QUAE PER AVIAE amitaeque virtutes nobilior est sanctitate, quam genere. O si tibi contingeret videre socrum et cognatam tuam, et in parvis corpusculis ingentes animos intueri: pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam, et primam Dei sententiam, secunda Evangelii lege mutares. Nae tu parvipenderes aliorum desideria liberorum; sed teipsam magis offerres Deo. Sed quia tempus est amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus: et uxor non habet potestatem corporis sui : et unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat in Domino: et qui sub iugo est, ita debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in sobole, quod in te interim distulisti. Anna filium quem Deo voverat , postquam obtulit in Tabernaculo, nunquam recepit: indecens arbitrata, ut futurus Propheta in eius domo cresceret; quae adhuc alios filios habere cupiebat. Denique postquam concepit et peperit, non est ausa ad Templum accedere, et vacua apparere coram Domino, nisi prius redderet quod debebat: talique immolato sacrificio, reversa domum, quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo pepererat. Miraris felicitatem sanctae mulieris? imitare fidem. Ipse, si Paulam miseris, et magistrum me et nutricium spondeo. Gestabo humeris, balbutientia senex verba formabo, multo gloriosior mundi Philosopho: qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno; sed ancillam et sponsam Christi erudiam, regnis coelestibus offerendam.